Rozmiar: 15909 bajtów

1282. November 30. Czarnowanz.

Propst und Convent bestellen den Bruder Rodger zu ihrem Bevollmächtigten in allen ihren Streitsachen mit dem Bischof Thomas und dem Abt von Leubus.

Noverint universi presentes litteras inspecturi, quod nos Dominicus, et S. domicella, totusque conventus Domus dei ordinis Premonstratensis, facimus, ordinamus, et constituimus fratrem Rodgerum presentem nostrum nuncium et Procuratorem in omnibus causis quas habemus cum domino Thoma Episcopo Wrat. et cum domino Abbate de Lubes, coram quocumque, Iudice competenti. Dantes eidem Procuratori nostro liberam potestatem agendi, respondendi, defendendi, et litem contestandi, sentenciam audiendi, appellandi, componendi, ransigendi, testes producendi et attestaciones audiendi, et ad omnia alia iura faciendi, que in propriis personis facere possemus, Ratum et firmum habituri quicquid per predictum Procuratorem dictum fuerit atque ordinatum. Volentes igitur eundem Procuratorem nostrum relevare ab onere satisdationis. promittimus pro ipso iudicatum solvi pro omnibus clausulis suis, sub ypoteca omnium bonorum nostrorum, tam mobilium quam inmobilium. Datum in Domo dei Anno domini m°. cc°. lxxx°. Secundo. in die beati Andree apostoli.

Aus dem Schiedspruch vom 20. Febr. 1283.
Hugo. Ann. Ord. Praem. I, 486.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów